라틴어 문장 검색

Vix satis expressit uotum, cum uota iubentis Certatim complere student seseque sorores Accingunt operi nec mens discordat ab actu, Non a mente manus, sed eam delegat in actum Affectus mentis, manus ergo predicat extra Quod mens intus habet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:2)
Certatim gestus, habitus, decor huius honorem Accumulant pariter, eius pro laude loquentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:2)
Librum dextra gerit, sceptrum regale sinistra Gestat et ad librum plerumque recurrit ocellus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:6)
Quo ueteres hominum possit pensare ruinas, Vult hominem formare nouum, qui sidere forme Et morum forma reliquos transcendat, et omnes Excessus resecans, regali limite gressum Perducat, mediumque tenens extrema relinquat, Vt saltem mundo sydus prefulguret unum Qui iacet errorum tenebrosa nocte sepultus, Vt sic respiret uirtus, excuset in isto Erores Natura suos, et conferat uni Quod multis conferre nequit meritumque fauoris Et laudum titulos saltem lucretur in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:7)
regalis autem diadematis corona rutilans, gemmarum scintillata choreis, in capite superne fulgurabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:27)
Quartus erat carbunculus, qui solis gerens imaginem, sub radiationis cereo proscribens umbraculum, fratrum lampades soporabat eclipticas, nunc caeteros regali suae majestatis auctoritate deviare praecipiens, nunc quietam agitationi tribuens potestatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:72)
Illic sturgio sui corporis nobilitatem individuali sui corporis benedictione, mensis offerebat regalibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:123)
Hic florum speciem vivere jusserat Quae regalis erat chartula nominis, Scribentisque tamen nescia pollicis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:5)
Cur decore deifico vultum decoravi Tyndaridis, quae pulchritudinis usum in meretricationis abusum abire coegit, dum regalis tori foedus deserens, foede se Paridi foederavit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:38)
His locatis, certatim indulgent operi ciborum, cornibus mille et mille perstrepentes, praedis et pabulis equorum undique insistentes, quorum fragor et strepitus usque ad terminum milliaris ferme posse audiri referebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:3)
turrim vero David suo satellitio munivit, palatium Salomonis et caetera regalia aedificia et defensoria suo juri mancipavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:6)
Ducebat quidem eum, ac docebat omnia loca sancta, et ea quae nota habebat, ac multo obsequio et regali apparatu per dies aliquot eumdem procurabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 60:9)
- Quod regali sepulcro regem condierunt, et quod statim dominus patriarcha infirmatus obierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 57:2)
Et Cassiodorus dixit, "Hec est regalis proculdubio virtus, tardius in verbaprorumpere, et celerius necessaria sentire."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 17:12)
Victa precor genibusque tuis regalia tendo Brachia quid deceat, non videt ullus amans.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION